monumenta.ch > Hugutio Pisanus > Hugutio Pisanus, Derivationes, p2, A 307
Hugutio Pisanus, Derivationes, A, , A 306 <<<     >>> A 308

A 307

1  ARGUO -is -gui -gutum, verbum activum, idest convincere, accusare vel constringere, unde verbalia, et argutus, quod in tribus significationibus invenitur, secundum quod est nomen: argutum idest breve, et argutum idest sonorum, et argutum idest callidum, ut ‘arguta puncta’ idest callida, et comparatur -tior -simus; unde hec argutia -e idest calliditas, versutia, disertitudo, et argutim adverbium, idest argute, diserte; et ab argutum arguto -as verbum activum idest impugnare, reprehendere vel diserte se defendere, et est frequentativum, unde verbalia. 2  Item ab arguo hoc argumentum, quod tribus modis dicitur; dicitur enim argumentum res ficta que tamen fieri potuit, ut comedie Terentii: dicitur etiam argumentum parvum opus premissum, in quo tota materia subsequentis operis prelibatur, et tunc dicitur argumentum quasi argutumidest callidum inventum. 3  Dicitur etiam argumentum rei dubie probamentum, unde argumentosus -a -um plenus argumentis, et quandoque expeditus, et comparatur -sior -simus et cetera, unde argumentor -aris unde verbalia, argumentatio et cetera; et dicitur argumentatio argute mentis oratio; arguo componitur coarguo -is, redarguo -guis, et hinc verbalia.

bnf15462.23 bsb34420.17 med275.20